[76] EPISTOLA LXXVI.

Nobili ac Ornatissimo viro

D. THEOPHILO ab HEREMA,

S. D. N. Cubiculario, Domino suo honorando.

Romam.

Accepi clarissime Domine THEOPHILE literas quas ad me II. Cal: April: dedisti. Doleo alias, quas ad me scripseras, interceptas ess. Certe ad me vel Atrebatensem non pervenerunt. Famulum Tiberii Caraffe, cui tuas commiseras non vidi, licet Io: Langhium Secretarium, apud quem Aragonia diverterat, rogarim, ut ei a me diceret, se mihi semper gratam facturum, si indicaret in quo illi ob tuam commendationem officii aliquid possem impendere. Gaudeo autem plurimum sanctissimi Domini nostri animum, ad pacem inter duos Reges conciliandam, tam esse propensum. Nihil sane hic orbis majus a Pontifice impraesentiarum postulare potest, qui itidem ad resarciendam religionis concordiam non leve adferret momentum.
Illum, quo cum isthic tibi contentionem incidisse scribis, non novi. Cogitare autem te velim, eum, qui in Curia vel Reipub: administratione versatur, multa ejusmodi devorare dissimulareque oportere, quamobrem, mi THEOPHILE, nihil te talium hominum inimicitia invideave commoveat.
Honorium Theologum nostrum, si isthuc advenerit, commendatum quaeso habeas, est enim profecto omni favore dignissimus. Vale Bruxellae XXIV. Aprilis MDLVIII.

VIGLIUS ZUICHEMUS
Tuus ex animo.